- PENNAFORTE Raymundus (de)
- de PENNAFORTE RaymundusCatalaunus, patriâ Barcinonensis, ex Regibus Aragoniae oriundus. Ordinis Praedicatorum tertius Magister generalis, Gregorii IX. Paenitentiarius. Collectionis Decret alium sextae auctor, floruit A. C. 1230. Congessit autem eam ex omnibus compilationibus anterioribus, illique insuper inseruit, quae in anterioribus erant omissa; item quaecumque a Gregorio ipso constituta sunt, quae is multa ex Iure Civ. hausit et non con sultus respondit: quae causa, quare eius Constitutiones saepe ad neminem dirigantur, teste Iac. Cuiaciô ad c. ult. de sent. et re iudic. Praeterea, scripsit Summam de Casibus, quae typis excusa est Romae 1603. Obiit A. C. 1275. canonizatus a Clemente VII. A. C. 1601. Vitam eius Hispanice scripsit Salvator Pons. vertit Germanice et Monachii edidit Aegydius Albertinus A. C. 1602. Plura de illo habes apud Ioann. God. Olearium Abaco Patrolog. p. 399. et seqq. Leandrum Albertum in Vita eius, Chiffletium de Architect. Iuris c. 6. de Colloctione inprimis eius, apud Gerhardum van Mastricht Historiâ Iuris Ecclesiastici etc. 353. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.